< I Paralipomenon 5 >

1 Filii quoque Ruben primogeniti Israel (Ipse quippe fuit primogenitus eius: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, et non est ille reputatus in primogenitum.
[勒烏本支派]以色列的長子勒烏本的子孫:─他雖是長子,但因他玷污了父親的床榻,他長子的權利已轉給了以色列的兒子若瑟的兩個兒子,不過後者在譜系上並沒有列為長子;
2 Porro Iudas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe eius principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Ioseph.)
長子的權利雖歸若瑟,但兄弟中猶大最為強盛,因為領袖由他而生。
3 filii ergo Ruben primogeniti Israel: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.
以色列的長子勒烏本的兒子:哈諾客、帕路、赫茲龍和加爾米。
4 Filii Ioel: Samia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,
約厄耳的子孫:約厄耳的兒子舍瑪雅,舍瑪雅的兒子哥格,哥格的兒子史米,
5 Micha filius eius, Reia filius eius, Baal filius eius,
史米的兒子米加,米加的兒子勒阿雅,勒阿雅的兒子巴耳,
6 Beera filius eius, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
巴耳的兒子貝厄辣;他為亞述王提革拉特丕肋色爾擄去;他是勒烏本人的族長。
7 Fratres autem eius, et universa cognatio eius, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Iehiel, et Zachariam.
他的兄弟們按家族歷代的譜系,為族長的是耶厄耳、則加黎雅、
8 Porro Bala filius Azaz, filii Samma, filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo, et Beelmeon.
阿匝次的兒子貝拉;阿匝次是舍瑪的兒子,舍瑪是約厄耳的兒子。勒烏本居住在阿洛厄爾,直到乃波和巴耳默紅一帶,
9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe iumentorum numerum possidebant in Terra Galaad.
向東延至幼發拉的河岸曠野邊,因為他在基勒阿得地方有大批的牲畜。
10 In diebus autem Saul praeliati sunt contra Agarenos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga, quae respicit ad Orientem Galaad.
在撒烏耳時代,他們同哈革爾人作戰,哈革爾人失敗,勒烏本子孫佔領了基肋阿得東部所有的地域,佔有他們的帳幕。[加得支派]
11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in Terra Basan usque Selcha:
加得的子孫靠近他們,住在巴商地方直到撒耳加:
12 Ioel in capite, et Saphan secundus: Ianai autem, et Saphat in Basan.
約厄耳為首,沙凡為副,其次為雅乃和巴商的沙法特。
13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michael, et Mosollam, et Sebe, et Iorai, et Iachan, et Zie, et Heber, septem.
按家族,他們的兄弟是:米加耳、默叔藍、舍巴、約賴、雅甘、齊雅和厄貝爾七人。
14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Iara, filii Galaad, filii Michael, filii Iesesi, filii Ieddo, filii Buz.
他們都是阿彼海耳的子孫:阿彼海耳是胡黎的兒子,胡黎是雅洛亞的兒子,雅洛亞是基肋阿得的兒子,基肋阿得是米加耳的兒子,米加耳是耶史賽的兒子,耶史賽是雅多的兒子,雅多是步次的兒子。
15 Fratres quoque filii Abdiel, filii Guni, princeps domus in familiis suis.
古尼的孫子,阿貝狄耳的兒子阿希,是他們一家的族長。
16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis eius, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.
他們住在基肋阿得、巴商和所屬各村鎮,以及息黎雍直到邊界所有的牧場:
17 Omnes hi, numerati sunt in diebus Ioathan regis Iuda, et in diebus Ieroboam regis Israel.
以上所有的加得人,是在猶大王約堂與以色列王雅洛貝罕時代所統計的。
18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse viri bellatores, scuta portantes, et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad praelia quadragintaquattuor millia, et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam.
勒烏本、加得和默納協半支派的子孫,都是英勇的軍人;能持盾操刀,善射好戰,出征上陣的人,有四萬四千七百六十。
19 Dimicaverunt contra Agarenos: Ituraei vero, et Naphis, et Nodab
曾同哈革爾人、耶突爾人、納菲士人和諾達布人作過戰。
20 praebuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agareni, et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum praeliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
作戰時蒙天主助佑,哈革爾人和所有聯軍都落在他們手中,因為他們作戰時呼求了天主,依賴了天主,也蒙了垂允。
21 Ceperuntque omnia quae possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
他們掠奪了敵人的牲畜:駱駝五萬,羊二十五萬,驢二千,人口十萬。
22 Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
因有天主助戰,敵人傷亡慘重。他們居住在那地方,直到充軍的時期。[默納協半支派]
23 Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon, ingens quippe numerus erat.
默納協半支派的子孫居住的地方,由巴商直到巴耳赫爾孟、色尼爾和赫爾孟山;他們人數眾多。
24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum, Epher, et Iesi, et Eliel, et Ezriel, et Ieremia, et Odoia, et Iediel viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.
他們各家的族長如下:厄斐爾、依史、厄里耳、阿次黎耳、耶勒米雅、曷達委雅和雅狄耳:都是英勇的軍人,出名的人物,家族的首領。
25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis.
但是,他們卻背叛了自己祖先的天主,而事奉了當地人民的神,這些人民原是天主曾在他們前所消滅的。
26 et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.
因此,以色列的天主激起了亞述王普耳,即亞述王提革拉丕肋色爾的心,將勒烏本人、加得人和默納協半支派的人擄走,送到哈拉、哈波爾、哈辣和哥倉河一帶;他們直到今日仍在那裏。[充軍前亞郎的子孫]

< I Paralipomenon 5 >