< I Paralipomenon 3 >
1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron; primogenitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Iethraham de Egla uxore sua.
4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem.
5 Porro in Ierusalem nati sunt ei filii Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel,
6 Iebaar quoque et Elisama,
7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Iaphia,
8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem:
9 omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar.
10 Filius autem Salomonis, Roboam: cuius Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Iosaphat,
11 pater Ioram: qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas:
12 et huius Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariae filius Ioatham
13 procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.
14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae.
15 Filii autem Iosiae fuerunt, primogenitus Iohanan, secundus Ioakim, tertius Sedechias, quartus Sellum.
16 De Ioakim natus est Iechonias, et Sedechias.
17 Filii Iechoniae fuerunt, Asir, Salathiel,
18 Melchiram, Phadaia, Senneser et Iecemia, Sama, et Nadabia.
19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum:
20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Iosabhesed, quinque.
21 Filius autem Hananiae, Phaltias pater Ieseiae, cuius filius Raphaia. huius quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cuius filius fuit Sechenias.
22 Filius Secheniae, Semeia: cuius filii Hattus, et Iegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, et Sesa, sex numero.
23 Filius Naariae, Elioenai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
24 Filii Elioenai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Iohanan, et Dalaia, et Anani, septem.