< I Paralipomenon 27 >

1 Filii autem Israel secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et praefecti, qui ministrabant regi iuxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quattuor millibus singuli praeerant.
[軍隊組織]以色列子民、族長、千夫長、百夫長,以及所有的官員,都按照數目分定班次,每年按月輪流值班,事奉君王;每班二萬四千人。
2 Primae turmae in primo mense Iesboam praeerat filius Zabdiel, et sub eo vigintiquattuor millia.
正月第一軍的軍長是匝貝狄爾的兒子依市巴耳,他這一軍有二萬四千人,
3 De filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo.
他是培勒茲的後代,是正月各軍官的軍長。
4 Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quattuor millium.
二月第二軍的軍長是阿曷亞人多待的兒子厄肋阿匝爾,他這一軍有二萬四千人。
5 Dux quoque turmae tertiae in mense tertio, erat Banaias filius Ioiadae sacerdos: et in divisione sua viginti quattuor millia.
三月第三軍的軍長是大司祭約雅達的兒子貝納雅,他這一軍有二萬四千人。
6 Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta. praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius.
貝納雅是三十勇士之一,且為三十勇士之長;他的兒子阿米匝巴特指揮他的部隊。
7 Quartus, mense quarto, Asahel frater Ioab, et Zabadias filius eius post eum: et in turma eius vigintiquattuor millia.
四月第四軍的軍長是約阿布的兄弟阿撒耳,他以後是他的兒子則巴狄雅,他這一軍有二萬四千人。
8 Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Iezerites: et in turma eius vigintiquattuor millia.
五月第五軍的軍長是依次辣黑人沙默胡特,他這一軍有二萬四千人。
9 Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites: et in turma eius vigintiquattuor millia.
六月第六軍的軍長是特科亞人依刻士的兒子依辣,他這一軍有二萬四千人。
10 Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim: et in turma eius vigintiquattuor millia.
七月第七軍的軍長是厄弗辣因的後裔帕耳提人赫肋茲人,他這一軍有二萬四千人。
11 Octavus, mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi: et in turma eius vigintiquattuor millia.
八月第八軍的軍長是則辣黑族胡沙人息貝開,他這一軍有二萬四千人。
12 Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Iemini: et in turma eius vigintiquattuor millia.
九月第九軍的軍長是本雅明足阿納托特人阿彼厄則爾,他這一軍有二萬四千人。
13 Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai: et in turma eius vigintiquattuor millia.
十月第十軍的軍長是則辣黑族乃托法人瑪哈賴,他這一軍有二萬四千人。
14 Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim: et in turma eius vigintiquattuor millia.
十一月第十一軍的軍長是厄弗辣因的後裔丕辣通人貝納雅,他這一軍有二萬四千人。
15 Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites, de stirpe Gothoniel: et in turma eius vigintiquattuor millia.
十二月第十二軍的軍長是敖特尼耳族乃托法人赫耳特,他這一軍有二萬四千人。[各支派首領]
16 Porro tribubus praeerant in Israel, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri: Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha:
以色列各支派的首領:勒烏本子孫的首領是齊革黎的兒子厄里厄則爾;西默盎子孫的首領是瑪加的兒子舍法提雅;
17 Levitis, Hasabias filius Camuel: Aaronitis, Sadoc:
肋未子孫的首領是刻慕耳的兒子哈沙彼雅;亞郎子孫的首領是匝多克;
18 Iuda, Eliu, frater David: Issachar, Amri filius Michael.
猶大子孫的首領是達味的一個兄弟厄里雅布;依撒加爾子孫的首領是米加耳的兒子敖默黎;
19 Zabulonitis, Iesmaias filius Abdiae: Nephthalitibus, Ierimoth filius Ozriel:
則步隆子孫的首領是敖巴狄雅的兒子依市瑪雅;納斐塔里子孫的首領是阿黎耳的兒子耶黎摩特;
20 filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu: dimidiae tribui Manasse, Ioel filius Phadaiae:
厄弗辣因子孫的首領是阿匝齊雅的兒子曷舍亞;默納協半支派子孫的首領是培達雅的兒子約厄耳;
21 et dimidiae tribui Manasse in Galaad, Iaddo filius Zachariae: Beniamin autem, Iasiel filius Abner.
基肋阿得地方默納協另半支派子孫的首領是則加黎雅的兒子依多;本雅明子孫的首領是阿貝乃爾的兒子雅息耳;
22 Dan vero, Ezrihel filius Ieroham: hi principes filiorum Israel.
丹子孫的首領是耶洛罕的兒子阿匝勒耳:以上是以色列各支派的首領。
23 Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius: quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas caeli.
二十歲以下的,達味皆未予以統計,因為上主曾應許過使以色列的人數多如天上的星辰。
24 Ioab filius Sarviae coeperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israel: et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.
責魯雅的兒子約阿布開始統計過,但是沒有完成,因為上主曾向以色列大發忿怒,故此人口數字也沒有載在達味王實錄上。[財政的主管]
25 Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel. his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, praesidebat Ionathan filius Oziae.
掌管軍王府庫的是阿狄耳的兒子阿次瑪委特;掌管郊邑、村堡、貨倉的是烏齊雅的兒子約納堂;
26 Operi autem rustico, et agricolis, qui exercebant terram, praeerat Ezri filius Chelub:
掌管耕田種地農人的是革路布的兒子厄次黎;
27 vinearumque cultoribus, Semeias Romathites: cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.
掌管葡萄園的是辣瑪人史米;掌管葡萄園內酒倉的是史斐米人匝貝狄;
28 Nam super oliveta et ficeta, quae erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Ioas.
掌管平原的橄欖園和無花果園的是革德爾人巴耳哈南;掌管油庫的是約阿士;
29 Porro armentis, quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus Saphat filius Adli:
掌管仔沙龍平原所牧放的牛群的是沙龍人史特賴;掌管在山谷中所牧放的牛群的是阿德來的兒子沙法特;
30 super camelos vero, Ubil Ismahelites: et super asinos, Iadias Meronathites.
掌管駱駝的是依市瑪耳人敖彼耳;掌管驢群的是默洛諾特人耶赫狄雅;
31 super oves quoque Iaziz Agarenus. omnes hi, principes substantiae regis David.
掌管楊群的是哈革爾人雅齊:以上是掌管達味君王財政的主管。[中樞要員]
32 Ionathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus: ipse et Iahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis.
達味的叔父約納堂作參事,這人有智慧,又有學問,他與哈革摩尼的兒子耶希耳教導君王的兒子:
33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.
阿希托費耳為君王的顧問;阿爾基人胡瑟為君王的朋友;
34 Post Achitophel fuit Ioiada filius Banaiae, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Ioab.
繼阿希托費耳之後的是貝納雅的兒子約雅達和厄耳雅塔;約阿布為君王軍隊的元帥。

< I Paralipomenon 27 >