< I Paralipomenon 26 >
1 Divisiones autem ianitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.
[守門的班次與任務]守門者的班次如下:科辣黑族中,有阿彼雅撒夫的子孫科辣黑的兒子默舍肋米雅。
2 Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Iadihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus,
默舍肋米雅的兒子:長子為則加黎雅,次為耶狄厄耳,三為則巴狄雅,四為雅特尼耳,
3 Aelam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus.
五為赫藍,六為約哈南,七為厄肋約乃。
4 Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioaha tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,
敖貝得厄東的兒子:長子為舍瑪雅,次為約匝巴得,三為約阿黑,四為撒加爾,五為乃塔耳,
5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus.
六為阿米耳,七為依撒加爾,八為培烏肋秦;天主實在祝福了敖貝得厄東。
6 Semei autem filio eius nati sunt filii, praefecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi.
他的兒子舍瑪雅所生的兒子,都為他們父家的主管,因為都是有力的勇士。
7 filii ergo Semeiae: Othni, et Raphael, et Obed, Elzabad et, fratres eius viri fortissimi: Eliu quoque, et Samachias.
舍瑪雅的兒子:敖特尼、勒法耳和敖貝得;他的兄弟厄耳匝巴得的兒子,厄里胡和色瑪革雅也是勇敢的人。
8 Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.
這些都是敖貝得厄東的後裔。他們及他們的兒子並兄弟,個個都是勇敢而又能幹的人。敖貝得厄東的後裔共計六十二人。
9 Porro Meselemiae filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.
默舍肋米亞的子孫和弟兄,都是勇士共計十八人。
10 De Hosa autem, id est de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater eius in principem)
默辣黎的子孫中曷撒有些兒子:為首的是史默黎,他原非長子,是他父親立他為首的,
11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus. omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim.
次為希耳克雅,三為特巴里雅,四為則加黎雅。曷撒的兒子和弟兄共計十三人。
12 Hi divisi sunt in ianitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
以上是守門者的班次,無論是族長或是他們的弟兄,在上主殿內盡職,都有同等的任務。
13 Missae sunt ergo sortes ex aequo, et parvis, et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.
他們不論大小,按照他們的家族抽籤,看守各門。
14 Cecidit ergo sors Orientalis, Selemiae. Porro Zachariae filio eius, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga Septentrionalis.
中籤首東門的為舍肋米雅。他的兒子則加黎雅是個聰敏的謀士,中籤守北門。
15 Obededom vero et filiis eius ad Austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium.
敖貝得厄東守衛南門,他的兒子們看守庫房。
16 Sephim, et Hosa ad Occidentem, iuxta portam, quae ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam.
曷撒守西邊上坡大路的舍肋革特門。每班守衛人數相等:
17 Ad Orientem vero Levitae sex: et ad Aquilonem quattuor per diem: atque ad Meridiem similiter in die quattuor: et ubi erat concilium bini et bini.
東面每日六人,北面每日四人,南面每日四人,每一庫房二人;
18 In cellulis quoque ianitorum ad Occidentem quattuor in via, binique per cellulas.
西面廊房行人路上四人,廊房兩人:
19 Hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core, et Merari.
以上是科辣黑子孫和默辣黎子孫守門的班次。[殿內府庫守衛]
20 Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.
他們的弟兄肋未人,掌管天主殿內的府庫,及聖物的府庫。
21 Filii quoque Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum, Ledan, et Gersonni, Iehieli.
革爾雄族拉當的子孫中作族長的,是革爾雄足拉當的子孫耶希耳。
22 Filii Iehieli: Zathan, et Ioel fratres eius super thesauros domus Domini,
耶希耳與他的弟兄則堂和約厄耳掌管上主殿內的府庫。
23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.
至於阿默蘭族、依茲哈爾族、赫貝龍族和烏齊耳族:
24 Subael autem filius Gersom, filii Moysi, praepositus thesauris.
有梅瑟的兒子,革爾雄的子孫叔巴耳為府庫的司長。
25 Frater quoque eius Eliezer, cuius filius Rahabia, et huius filius Isaias, et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri. et huius filius Selemith.
至於他的弟兄厄里厄則爾的子孫,是勒哈彼雅、耶沙雅、約蘭、齊革黎和舍羅米特。
26 Ipse Selemith, et fratres eius super thesauros sanctorum, quae sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus
這舍羅米特和他的弟兄們掌管府庫中的一切聖物,就是達味君王、各族長、千夫長、百夫長及軍官所獻的聖物、
27 de bellis, et manubiis praeliorum, quae consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini.
他們將戰爭時所掠奪的財物獻上,作為修建上主殿宇之用。
28 Haec autem universa sanctificavit Samuel Videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Ioab filius Sarviae: omnesque sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum eius.
此外,尚有「先見者」撒慕爾、克士的兒子撒烏耳、乃爾的兒子阿貝乃爾和責魯雅的兒子約阿布所獻的一切財物。總之,凡是奉獻之物,全由舍羅米特和他的弟兄們掌管。[委派各地長官]
29 Isaaritis vero praeerat Chonenias, et filiis eius ad opera forinsecus super Israel ad docendum et iudicandum eos.
依茲哈爾的子孫革納尼雅和他的兒子充任官長和判官,處理以色列的外務。
30 Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres eius viri fortissimi, mille septingenti praeerant Israeli trans Iordanem contra Occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.
赫貝龍的子孫哈沙彼雅和他的弟兄一千七百人,都是勇敢的人,負責約但河西以色列人所有關於上主和君王的事務。
31 Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Iazer Galaad,
赫貝龍族為族長的是耶黎雅。達味在位第四十年,曾按照赫貝龍族的族系和家世調查,在基肋阿得的雅則爾找到了這族的有力的勇士。
32 fratresque eius robustioris aetatis, duo millia septingenti principes familiarum. Praeposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiae tribui Manasse, in omne ministerium Dei, et regis.
耶黎雅的弟兄中有二千七百人,都是英勇之士,又兼為族長;達味君王便委派他們負責勒烏本人、加得人和默納協半支派的一切有關天主和君王的事務。