< I Paralipomenon 24 >
1 Porro filiis Aaron hae partitiones erant: Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
2 Mortui sunt autem Nadab, et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
3 Et divisit eos David, id est Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium
4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo
5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar.
porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar
6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et Leviticarum: unam domum, quae ceteris praeerat, Eleazar: et alteram domum, quae sub se habebat ceteros, Ithamar.
descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar
7 Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedei,
exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae
8 tertia Harim, quarta Seorim,
tertia Arim quarta Seorim
9 quinta Melchia, sexta Maiman,
quinta Melchia sexta Maiman
10 septima Accos, octava Abia,
septima Accos octava Abia
11 nona Iesua, decima Sechenia,
nona Hiesu decima Sechenia
12 undecima Eliasib, duodecima Iacim,
undecima Eliasib duodecima Iacim
13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,
tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,
quintadecima Belga sextadecima Emmer
15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,
septimadecima Ezir octavadecima Hapses
16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,
nonadecima Phetheia vicesima Iezecel
17 vigesimaprima Iachin, vigesimasecunda Gamul,
vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul
18 vigesimatertia Dalaiau, vigesimaquarta Maaziau.
vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
19 Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum: sicut praeceperat Dominus Deus Israel.
hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel
20 Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Iehedeia.
porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia
21 De filiis quoque Rohobiae princeps Iesias.
de filiis quoque Roobiae princeps Iesias
22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Iahath:
Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath
23 filiusque eius Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaan quartus.
filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus
24 Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir.
filius Ozihel Micha filius Micha Samir
25 Frater Micha, Iesia: filiusque Iesiae, Zacharias.
frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias
26 Filii Merari: Moholi et Musi. Filius Oziau: Benno.
filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno
27 Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri.
filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri
28 Porro Moholi filius: Eleazar, qui non habebat liberos.
porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos
29 Filius vero Cis, Ierameel.
filius vero Cis Ierahemel
30 Filii Musi: Moholi, Eder, et Ierimoth. isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum
31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum Sacerdotalium et Leviticarum, tam maiores, quam minores. omnes sors aequaliter dividebat.
miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat