< I Paralipomenon 24 >
1 Porro filiis Aaron hae partitiones erant: Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
2 Mortui sunt autem Nadab, et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
3 Et divisit eos David, id est Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar.
Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et Leviticarum: unam domum, quae ceteris praeerat, Eleazar: et alteram domum, quae sub se habebat ceteros, Ithamar.
Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.
7 Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedei,
Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,
8 tertia Harim, quarta Seorim,
tertia Harim, quarta Seorim,
9 quinta Melchia, sexta Maiman,
quinta Melchia, sexta Maiman,
10 septima Accos, octava Abia,
septima Accos, octava Abia,
11 nona Iesua, decima Sechenia,
nona Jesua, decima Sechenia,
12 undecima Eliasib, duodecima Iacim,
undecima Eliasib, duodecima Jacim,
13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,
tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,
14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,
decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,
15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,
decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,
16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,
decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,
17 vigesimaprima Iachin, vigesimasecunda Gamul,
vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,
18 vigesimatertia Dalaiau, vigesimaquarta Maaziau.
vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.
19 Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum: sicut praeceperat Dominus Deus Israel.
Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël.
20 Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Iehedeia.
Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia.
21 De filiis quoque Rohobiae princeps Iesias.
De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias.
22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Iahath:
Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath:
23 filiusque eius Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaan quartus.
filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.
24 Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir.
Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir.
25 Frater Micha, Iesia: filiusque Iesiae, Zacharias.
Frater Micha, Jesia: filiusque Jesiæ, Zacharias.
26 Filii Merari: Moholi et Musi. Filius Oziau: Benno.
Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno.
27 Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri.
Filius quoque Merari: Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.
28 Porro Moholi filius: Eleazar, qui non habebat liberos.
Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos.
29 Filius vero Cis, Ierameel.
Filius vero Cis, Jerameel.
30 Filii Musi: Moholi, Eder, et Ierimoth. isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth: isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum Sacerdotalium et Leviticarum, tam maiores, quam minores. omnes sors aequaliter dividebat.
Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores: omnes sors æqualiter dividebat.