< I Paralipomenon 2 >
1 Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar, et Zabulon,
Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,
2 Dan, Ioseph, Beniamin, Nephthali, Gad et Aser.
Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.
3 Filii Iuda: Her, Onan, et Sela. hi tres nati sunt ei de filia Suae Chananitidis. Fuit autem Her primogenitus Iuda, malus coram Domino, et occidit eum.
Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara. omnes ergo filii Iuda, quinque.
Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque.
5 Filii autem Phares: Hesron et Hamul.
Filii autem Phares: Hesron et Hamul.
6 Filii quoque Zarae: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Darda, simul quinque.
Filii quoque Zaræ: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
7 Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel, et peccavit in furto anathematis.
Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.
9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Ierameel, et Ram, et Calubi.
Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerameel, et Ram, et Calubi.
10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Iuda.
Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.
11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Aminadab, tertium Simmaa,
Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
14 quartum Nathanael, quintum Raddai,
quartum Nathanaël, quintum Raddai,
15 sextum Asom, septimum David.
sextum Asom, septimum David.
16 quorum sorores fuerunt Sarvia, et Abigail. Filii Sarviae: Abisai, Ioab, et Asael, tres.
Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ: Abisai, Joab, et Asaël, tres.
17 Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismahelites.
Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.
18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Ierioth: fueruntque filii eius Iaser, et Sobab, et Ardon.
Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.
19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb, Ephratha: quae peperit ei Hur.
Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.
20 Porro Hur genuit Uri: et Uri genuit Bezeleel.
Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.
21 Post haec ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quae peperit ei Segub.
Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quæ peperit ei Segub.
22 Sed et Segub genuit Iair, et possedit viginti tres civitates in Terra Galaad.
Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
23 Cepitque Gessur, et Aram oppida Iair, et Canath, et viculos eius sexaginta civitatum. omnes isti, filii Machir patris Galaad.
Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti filii Machir patris Galaad.
24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quae peperit ei Assur patrem Thecuae.
Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.
25 Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus eius, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
26 Duxit quoque uxorem alteram Ierameel, nomine Atara, quae fuit mater Onam.
Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.
27 Sed et filii Ram primogeniti Ierameel, fuerunt Moos, Iamin, et Achar.
Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.
28 Onam autem habuit filios Semei, et Iada. Filii autem Semei: Nadab, et Abisur.
Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei: Nadab et Abisur.
29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quae peperit ei Ahobban, et Molid.
Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid.
30 Filii autem Nadab fuerunt Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
31 Filius vero Apphaim, Iesi: qui Iesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
Filius vero Apphaim, Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
32 Filii autem Iada fratris Semei: Iether, et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis.
Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.
33 Porro Ionathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Ierameel.
Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.
34 Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum Aegyptium nomine Ieraa.
Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum ægyptium nomine Jeraa.
35 Deditque ei filiam suam uxorem: quae peperit ei Ethei.
Deditque ei filiam suam uxorem: quæ peperit ei Ethei.
36 Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.
Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.
37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed,
Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.
38 Obed genuit Iehu, Iehu genuit Azariam,
Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,
39 Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.
Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.
40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,
Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,
41 Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
42 Filii autem Caleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius, ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron.
Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus; ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron.
43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
44 Samma autem genuit Raham, patrem Iercaam, et Recem genuit Sammai.
Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.
45 Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur.
Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur.
46 Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
47 Filii autem Iahaddai, Regom, et Ioathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
49 Genuit autem Saaph pater Madmena, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb, fuit Achsa.
Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
51 Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, Qui videbat dimidium requietionum.
Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.
53 Et de cognatione Cariathiarim, Iethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitae, et Esthaolitae.
Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.
54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, Coronae domus Ioab, et Dimidium requietionis Sarai.
Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai:
55 Cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes, canentes atque Resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.