< I Paralipomenon 16 >

1 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo.
众人将 神的约柜请进去,安放在大卫所搭的帐幕里,就在 神面前献燔祭和平安祭。
2 Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
大卫献完了燔祭和平安祭,就奉耶和华的名给民祝福,
3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem tortam panis, et partem assae carnis bubalae, et frixam oleo similam.
并且分给以色列人,无论男女,每人一个饼,一块肉,一个葡萄饼。
4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum eius, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israel:
大卫派几个利未人在耶和华的约柜前事奉,颂扬,称谢,赞美耶和华—以色列的 神:
5 Asaph principem, et secundum eius Zachariam: Porro Iahiel, et Semiramoth, et Iehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Iehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret;
为首的是亚萨,其次是撒迦利雅、雅薛、示米拉末、耶歇、玛他提雅、以利押、比拿雅、俄别·以东、耶利,鼓瑟弹琴;惟有亚萨敲钹,大发响声;
6 Banaiam vero, et Iaziel sacerdotes, canere tuba iugiter coram arca foederis Domini.
祭司比拿雅和雅哈悉常在 神的约柜前吹号。
7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres eius.
那日,大卫初次借亚萨和他的弟兄以诗歌称颂耶和华,说:
8 Confitemini Domino, et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius.
你们要称谢耶和华,求告他的名, 在万民中传扬他的作为!
9 Cantate ei, et psallite ei: et narrate omnia mirabilia eius.
要向他唱诗、歌颂, 谈论他一切奇妙的作为。
10 Laudate nomen sanctum eius: laetetur cor quaerentium Dominum.
要以他的圣名夸耀; 寻求耶和华的人,心中应当欢喜。
11 Quaerite Dominum, et virtutem eius: quaerite faciem eius semper.
要寻求耶和华与他的能力, 时常寻求他的面。
12 Recordamini mirabilium eius quae fecit: signorum illius, et iudiciorum oris eius.
他仆人以色列的后裔, 他所拣选雅各的子孙哪, 你们要记念他奇妙的作为和他的奇事, 并他口中的判语。
13 Semen Israel servi eius: filii Iacob electi eius.
14 Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
他是耶和华—我们的 神, 全地都有他的判断。
15 Recordamini in sempiternum pacti eius: sermonis, quem praecepit in mille generationes.
你们要记念他的约,直到永远; 他所吩咐的话,直到千代,
16 Quem pepigit cum Abraham: et iuramenti illius cum Isaac.
就是与亚伯拉罕所立的约, 向以撒所起的誓。
17 Et constituit illud Iacob in praeceptum: et Israel in pactum sempiternum,
他又将这约向雅各定为律例, 向以色列定为永远的约,
18 Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestrae.
说:我必将迦南地赐给你, 作你产业的分。
19 Cum essent pauci numero, parvi et coloni eius.
当时你们人丁有限,数目稀少, 并且在那地为寄居的;
20 Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
他们从这邦游到那邦, 从这国行到那国。
21 Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
耶和华不容什么人欺负他们, 为他们的缘故责备君王,
22 Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
说:不可难为我受膏的人, 也不可恶待我的先知!
23 Cantate Domino omnis terra, annunciate ex die in diem salutare eius.
全地都要向耶和华歌唱! 天天传扬他的救恩,
24 Narrate in gentibus gloriam eius: in cunctis populis mirabilia eius.
在列邦中述说他的荣耀, 在万民中述说他的奇事。
25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos.
因耶和华为大,当受极大的赞美; 他在万神之上,当受敬畏。
26 Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem caelos fecit.
外邦的神都属虚无, 惟独耶和华创造诸天。
27 Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco eius.
有尊荣和威严在他面前, 有能力和喜乐在他圣所。
28 Afferte Domino familiae populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
民中的万族啊, 你们要将荣耀能力归给耶和华,都归给耶和华!
29 Date Domino gloriam, nomini eius, levate sacrificium, et venite in conspectu eius: et adorate Dominum in decore sancto.
要将耶和华的名所当得的荣耀归给他, 拿供物来奉到他面前; 当以圣洁的妆饰敬拜耶和华。
30 Commoveatur a facie eius omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
全地要在他面前战抖, 世界也坚定不得动摇。
31 Laetentur caeli, et exultet terra: et dicant in nationibus, Dominus regnavit.
愿天欢喜,愿地快乐; 愿人在列邦中说: 耶和华作王了!
32 Tonet mare, et plenitudo eius: exultent agri, et omnia quae in eis sunt.
愿海和其中所充满的澎湃; 愿田和其中所有的都欢乐。
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit iudicare terram.
那时,林中的树木都要在耶和华面前欢呼, 因为他来要审判全地。
34 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum misericordia eius.
应当称谢耶和华; 因他本为善,他的慈爱永远长存!
35 Et dicite: Salva nos Deus salvator noster; et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
要说:拯救我们的 神啊,求你救我们, 聚集我们,使我们脱离外邦, 我们好称赞你的圣名,以赞美你为夸胜。
36 Benedictus Dominus Deus Israel ab aeterno usque in aeternum: et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Deo.
耶和华—以色列的 神, 从亘古直到永远,是应当称颂的! 众民都说:“阿们!”并且赞美耶和华。
37 Reliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph, et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies, et vices suas.
大卫派亚萨和他的弟兄在约柜前常常事奉耶和华,一日尽一日的职分;
38 Porro Obededom, et fratres eius sexaginta octo; et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit ianitores.
又派俄别·以东和他的弟兄六十八人,与耶杜顿的儿子俄别·以东,并何萨作守门的;
39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres eius sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
且派祭司撒督和他弟兄众祭司在基遍的邱坛、耶和华的帐幕前燔祭坛上,每日早晚,照着耶和华律法书上所吩咐以色列人的,常给耶和华献燔祭。
40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vesperi, iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli.
41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino: Quoniam in aeternum misericordia eius.
与他们一同被派的有希幔、耶杜顿,和其余被选名字录在册上的,称谢耶和华,因他的慈爱永远长存。
42 Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa ad canendum Domino; filios autem Idithun fecit esse portarios.
希幔、耶杜顿同着他们吹号、敲钹,大发响声,并用别的乐器随着歌颂 神。耶杜顿的子孙作守门的。
43 Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suae.
于是众民各归各家;大卫也回去为家眷祝福。

< I Paralipomenon 16 >