< I Paralipomenon 14 >
1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuncios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque: ut aedificarent ei domum.
Misit quoque Hiram rex Tyri nuncios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque: ut ædificarent ei domum.
2 Cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum est regnum suum super populum eius Israel.
Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israel.
3 Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem: genuitque filios, et filias.
Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem: genuitque filios, et filias.
4 Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,
Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,
5 Iebahar, et Elisua, et Eliphalet,
Iebahar, et Elisua, et Eliphalet,
6 Noga quoque, et Napheg, et Iaphia,
Noga quoque, et Napheg, et Iaphia,
7 Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.
Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.
8 Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israel, ascenderunt omnes ut quaererent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israel, ascenderunt omnes ut quærerent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
9 Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in Valle Raphaim.
Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in Valle Raphaim.
10 Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua.
Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua.
11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquae: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.
Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.
12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
13 Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.
Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.
14 Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos, recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.
Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos, recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.
15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum. Egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.
Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum. Egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.
16 Fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.
Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.
17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.
Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.