< Canticum Canticorum 1 >

1
2 Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino,
Osculetur me osculo oris sui: quia meliora sunt ubera tua vino,
3 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te.
fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulæ dilexerunt te.
4 Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
Trahe me: post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua: exultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum: recti diligunt te.
5 Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
Nigra sum, sed formosa, filiæ Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
6 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol: filii matris meæ pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
7 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
8 Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
Si ignoras te o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hœdos tuos iuxta tabernacula pastorum.
9 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica mea.
10 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis; collum tuum sicut monilia.
Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis: collum tuum sicut monilia.
11 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
12 Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
13 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.
Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
14 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.
15 Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es! Oculi tui columbarum.
Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum.
16 Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus! Lectulus noster floridus.
Ecce tu pulcher es dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus:
17 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.

< Canticum Canticorum 1 >