< Psalmorum 90 >
1 Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.
3 Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum.
4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit: et custodia in nocte
5 quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
6 Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.
7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
11 Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam
12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
13 Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
14 Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala.
16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.