< Psalmorum 88 >
1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.
2 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
3 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. (Sheol )
4 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,
5 inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
6 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
7 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
8 Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;
9 oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.
10 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
11 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
12 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?
13 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.
14 Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me?
15 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
16 In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me:
17 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.
18 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.