< Psalmorum 87 >
1 Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis;
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei!
4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?
6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
7 Sicut lætantium omnium habitatio est in te.