< Psalmorum 81 >

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob.
in finem pro torcularibus Asaph exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
2 Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara.
sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara
3 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ:
bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae
4 quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.
quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob
5 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti; linguam quam non noverat, audivit.
testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit
6 Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt.
devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt
7 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis.
in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
8 Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,
audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me
9 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
10 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
11 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.
et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi
12 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis.
et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis
13 Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,
si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset
14 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam
15 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.
inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo
16 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.
et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos

< Psalmorum 81 >