< Psalmorum 76 >
1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. Notus in Judæa Deus; in Israël magnum nomen ejus.
Psalmus Asaph, in finem, in Laudibus, canticum ad Assyrios. Notus in Iudaea Deus: in Israel magnum nomen eius.
2 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion.
3 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
Ibi confregit potentias arcum, scutum, gladium, et bellum.
4 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis;
Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis:
5 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
6 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos.
7 Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
8 De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit
De caelo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit,
9 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
Cum exurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
10 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.
11 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,
Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili
12 et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terræ.
et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.