< Psalmorum 56 >
1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.
2 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
3 Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
4 In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.
5 Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
6 Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
7 pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.
8 Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:
9 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
10 In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem.
11 In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.
12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi:
13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.