< Psalmorum 52 >
1 In finem. Intellectus David, cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
2 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.
3 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
4 Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa.
5 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
6 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:
7 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
8 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
9 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.