< Psalmorum 148 >

1 Alleluja. Laudate Dominum de cælis; laudate eum in excelsis.
Alleluia. Laudate Dominum de cælis: laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.
Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius.
3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen.
Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellæ, et lumen.
4 Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt,
Laudate eum cæli cælorum: et aquæ omnes, quæ super cælos sunt,
5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi; præceptum posuit, et non præteribit.
Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi: præceptum posuit, et non præteribit.
7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi.
8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus;
Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quæ faciunt verbum eius:
9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri.
10 bestiæ, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatæ;
Bestiæ, et universa pecora: serpentes, et volucres pennatæ:
11 reges terræ et omnes populi; principes et omnes judices terræ;
Reges terræ, et omnes populi: principes, et omnes iudices terræ.
12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:
Iuvenes, et virgines: senes cum iunioribus laudent nomen Domini:
13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
quia exaltatum est nomen eius solius.
14 Confessio ejus super cælum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
Confessio eius super cælum, et terram: et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia.

< Psalmorum 148 >