< Psalmorum 146 >
1 Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:
6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.
7 Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;
8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.
9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
10 Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.