< Psalmorum 144 >

1 Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
Psalmus David Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
2 Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me.
3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?
Domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?
4 Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra prætereunt.
Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra prætereunt.
5 Domine, inclina cælos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt.
Domine inclina cælos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt.
6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos:
7 Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum:
Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis: de manu filiorum alienorum.
8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.
9 Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi.
Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio, decachordo psallam tibi.
10 Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,
Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno:
11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis:
12 Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi.
Quorum filii, sicut novellæ plantationes in iuventute sua. Filiæ eorum compositæ: circumornatæ ut similitudo templi.
13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis;
Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis:
14 boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.
boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus: neque clamor in plateis eorum.
15 Beatum dixerunt populum cui hæc sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.
Beatum dixerunt populum, cui hæc sunt: beatus populus, cuius Dominus Deus eius.

< Psalmorum 144 >