< Psalmorum 122 >
1 Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
Canticum graduum. [Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.]