< Psalmorum 119 >
1 Alleluja. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
Alleluia. ALEPH. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.
2 Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum.
Beati, qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum.
3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt.
4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
5 Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas.
Utinam dirigantur viæ meæ, ad custodiendas iustificationes tuas.
6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
Confitebor tibi in directione cordis: in eo quod didici iudicia iustitiæ tuæ.
8 Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque.
Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque.
9 In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
10 In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis.
In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis.
11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.
12 Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas.
Benedictus es Domine: doce me iustificationes tuas.
13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
In labiis meis, pronunciavi omnia iudicia oris tui.
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
In mandatis tuis exercebor: et considerabo vias tuas.
16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
In iustificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
17 Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos.
18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua.
19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore.
21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis.
22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
Aufer a me opprobrium, et contemptum: quia testimonia tua exquisivi.
23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis.
24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ.
Nam et testimonia tua meditatio mea est: et consilium meum iustificationes tuæ.
25 Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
DALETH. Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas.
Vias meas enunciavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas.
27 Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
Viam iustificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis.
28 Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis.
Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis.
29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei.
30 Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus.
Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus.
31 Adhæsi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere.
Adhæsi testimoniis tuis Domine: noli me confundere.
32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
33 Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.
HE. Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper.
34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo.
35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.
Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui.
36 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
Inclina cor meum in testimonia tua: et non in avaritiam.
37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.
Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.
38 Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo.
39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.
Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: quia iudicia tua iucunda.
40 Ecce concupivi mandata tua: in æquitate tua vivifica me.
Ecce concupivi mandata tua: in æquitate tua vivifica me.
41 Et veniat super me misericordia tua, Domine; salutare tuum secundum eloquium tuum.
VAU. Et veniat super me misericordia tua Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum.
42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis.
43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis supersperavi.
44 Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi.
Et custodiam legem tuam semper: in sæculum et in sæculum sæculi.
45 Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi.
46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.
Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar.
47 Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.
Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.
48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi: et exercebar in iustificationibus tuis.
49 Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
50 Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
Hæc me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me.
51 Superbi inique agebant usquequaque; a lege autem tua non declinavi.
Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi.
52 Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.
Memor fui iudiciorum tuorum a sæculo Domine: et consolatus sum.
53 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
54 Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ.
Cantabiles mihi erant iustificationes tuæ, in loco peregrinationis meæ.
55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
Memor fui nocte nominis tui Domine: et custodivi legem tuam.
56 Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.
Hæc facta est mihi: quia iustificationes tuas exquisivi.
57 Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.
HETH. Portio mea Domine, dixi custodire legem tuam.
58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum.
Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum.
59 Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua.
60 Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua.
61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus.
62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.
Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustificationis tuæ.
63 Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
Particeps ego sum omnium timentium te: et custodientium mandata tua.
64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; justificationes tuas doce me.
Misericordia tua Domine plena est terra: iustificationes tuas doce me.
65 Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum verbum tuum.
66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi.
67 Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.
Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.
68 Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
Bonus es tu: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.
69 Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
70 Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum.
Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum.
71 Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.
Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam iustificationes tuas.
72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
Bonum mihi lex oris tui, super millia auri, et argenti.
73 Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua.
IOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua.
74 Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi.
Qui timent te videbunt me, et lætabuntur: quia in verba tua supersperavi.
75 Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
Cognovi Domine quia æquitas iudicia tua: et in veritate tua humiliasti me.
76 Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam: quia lex tua meditatio mea est.
78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis.
Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis.
79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
Convertantur mihi timentes te: et qui noverunt testimonia tua.
80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar.
81 Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea: et in verbum tuum supersperavi.
82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?
Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?
83 Quia factus sum sicut uter in pruina; justificationes tuas non sum oblitus.
Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus.
84 Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium?
Quot sunt dies servi tui: quando facies de persequentibus me iudicium?
85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua.
86 Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me.
Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adiuva me.
87 Paulominus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua.
Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua.
88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui.
89 In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo.
LAMED. In æternum Domine, verbum tuum permanet in cælo.
90 In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet.
In generationem et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet.
91 Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi.
92 Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.
Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forte periissem in humilitate mea.
93 In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
In æternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me.
94 Tuus sum ego; salvum me fac: quoniam justificationes tuas exquisivi.
Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam iustificationes tuas exquisivi.
95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi.
Me expectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi.
96 Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.
Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis.
97 Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est.
MEM. Quomodo dilexi legem tuam Domine? tota die meditatio mea est.
98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est.
Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in æternum mihi est.
99 Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.
Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea est.
100 Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.
Super senes intellexi: quia mandata tua quæsivi.
101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua.
102 A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
A iudiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi.
103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo.
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo!
104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis.
105 Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
106 Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.
Iuravi, et statui custodire iudicia iustitiæ tuæ.
107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum.
Humiliatus sum usquequaque Domine: vivifica me secundum verbum tuum.
108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.
Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine: et iudicia tua doce me.
109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus.
110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi.
111 Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
Hereditate acquisivi testimonia tua in æternum: quia exultatio cordis mei sunt.
112 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem.
Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in æternum, propter retributionem.
113 Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.
SAMECH. Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi.
114 Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.
Adiutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum supersperavi.
115 Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei.
116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.
Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab expectatione mea.
117 Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper.
118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis: quia iniusta cogitatio eorum.
119 Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ; ideo dilexi testimonia tua.
Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ: ideo dilexi testimonia tua.
120 Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui.
Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui.
121 Feci judicium et justitiam: non tradas me calumniantibus me.
AIN. Feci iudicium et iustitiam: non tradas me calumniantibus me.
122 Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.
Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.
123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.
Oculi mei defecerunt in salutare tuum: et in eloquium iustitiæ tuæ.
124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.
Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me.
125 Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
126 Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam.
Tempus faciendi Domine: dissipaverunt legem tuam.
127 Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.
Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion.
128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar; omnem viam iniquam odio habui.
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.
129 Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.
PHE. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.
130 Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis.
131 Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.
Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.
132 Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum.
133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia.
134 Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.
Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua.
135 Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.
Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas.
136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.
137 Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.
SADE. Iustus es Domine: et rectum iudicium tuum.
138 Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.
Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis.
139 Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei.
140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud.
141 Adolescentulus sum ego et contemptus; justificationes tuas non sum oblitus.
Adolescentulus sum ego, et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus.
142 Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas.
Iustitia tua, iustitia in æternum: et lex tua veritas.
143 Tribulatio et angustia invenerunt me; mandata tua meditatio mea est.
Tribulatio, et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea est.
144 Æquitas testimonia tua in æternum: intellectum da mihi, et vivam.
Æquitas testimonia tua in æternum: intellectum da mihi, et vivam.
145 Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram.
COPH. Clamavi in toto corde meo, exaudi me Domine: iustificationes tuas requiram.
146 Clamavi ad te; salvum me fac: ut custodiam mandata tua.
Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua.
147 Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.
Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.
148 Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
Prævenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua.
149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine: et secundum iudicium tuum vivifica me.
150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.
Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.
151 Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas.
Prope es tu Domine: et omnes viæ tuæ veritas.
152 Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea.
Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in æternum fundasti ea.
153 Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
RES. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus.
154 Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
155 Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.
Longe a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt.
156 Misericordiæ tuæ multæ, Domine; secundum judicium tuum vivifica me.
Misericordiæ tuæ multæ Domine: secundum iudicium tuum vivifica me.
157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi.
Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi.
158 Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.
Vidi prævaricantes, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt.
159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me.
Vide quoniam mandata tua dilexi Domine: in misericordia tua vivifica me.
160 Principium verborum tuorum veritas; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
Principium verborum tuorum, veritas: in æternum omnia iudicia iustitiæ tuæ.
161 Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
SIN. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum.
162 Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
Lætabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa.
163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi.
164 Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.
Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiæ tuæ.
165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum.
166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.
Expectabam salutare tuum Domine: et mandata tua dilexi.
167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer.
168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
169 Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine: iuxta eloquium tuum da mihi intellectum.
170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum eripe me.
Intret postulatio mea in conspectu tuo: secundum eloquium tuum eripe me.
171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas.
172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.
Pronunciabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua æquitas.
173 Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.
Fiat manus tua ut salvet me: quoniam mandata tua elegi.
174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
Concupivi salutare tuum Domine: et lex tua meditatio mea est.
175 Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.
Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me.
176 Erravi sicut ovis quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
Erravi, sicut ovis, quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.