< Psalmorum 115 >
1 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:
2 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
3 Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit.
4 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
5 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
6 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.
7 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.
8 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
9 Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
10 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
11 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
12 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron.
13 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
14 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
15 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
16 Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum.
17 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum: ()
18 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.