< Psalmorum 114 >
1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
2 facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus.
3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.
4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?
7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:
8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.