< Proverbiorum 6 >
1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam:
Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam,
2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
Fac ergo quod dico fili mi, et temetipsum libera: quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum:
4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.
ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae.
5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
Vade ad formicam o piger, et considera vias eius, et disce sapientiam:
7 Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,
quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem,
8 parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
9 Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?
Usquequo piger dormies? quando consurges e somno tuo?
10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias;
Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias:
11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
et veniet tibi quasi viator, egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
12 Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;
Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso,
13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
pravo corde machinatur malum, et omni tempore iurgia seminat.
15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
16 Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:
Sex sunt, quae odit Dominus, et septimum detestatur anima eius:
17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
Oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
proferentem mendacia testem fallacem, et eum, qui seminat inter fratres discordias.
20 Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.
Conserva fili mi praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae.
21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.
Liga ea in corde tuo iugiter, et circumda gutturi tuo.
22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis.
Cum ambulaveris, gradiantur tecum: cum dormieris, custodiant te, et evigilans loquere cum eis.
23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ:
quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae:
24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.
ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneae.
25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
Non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
pretium enim scorti vix est unius panis: mulier autem viri pretiosam animam capit.
27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus?
aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae eius?
29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam;
Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit: ut esurientem impleat animam:
31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.
deprehensus tamen reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet.
32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam;
Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam:
33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur:
turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur.
34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,
quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae,
35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.