< Liber Numeri 17 >
1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.
3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:
4 ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.
5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.
6 Locutusque est Moyses ad filios Israël: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.
7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël: videruntque, et receperunt singuli virgas suas.
10 Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.
11 Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.
12 Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?