< Nehemiæ 6 >
1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis),
参巴拉、多比雅、阿拉伯人基善和我们其余的仇敌听见我已经修完了城墙,其中没有破裂之处(那时我还没有安门扇),
2 miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.
参巴拉和基善就打发人来见我,说:“请你来,我们在阿挪平原的一个村庄相会。”他们却想害我。
3 Misi ergo ad eos nuntios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.
于是我差遣人去见他们,说:“我现在办理大工,不能下去。焉能停工下去见你们呢?”
4 Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem.
他们这样四次打发人来见我,我都如此回答他们。
5 Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo:
参巴拉第五次打发仆人来见我,手里拿着未封的信,
6 In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Judæi cogitetis rebellare, et propterea ædifices murum, et levare te velis super eos regem: propter quam causam
信上写着说:“外邦人中有风声,迦施慕也说,你和犹大人谋反,修造城墙,你要作他们的王;
7 et prophetas posueris, qui prædicent de te in Jerusalem, dicentes: Rex in Judæa est. Auditurus est rex verba hæc: idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter.
你又派先知在耶路撒冷指着你宣讲,说在犹大有王。现在这话必传与王知;所以请你来,与我们彼此商议。”
8 Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba hæc, quæ tu loqueris: de corde enim tuo tu componis hæc.
我就差遣人去见他,说:“你所说的这事,一概没有,是你心里捏造的。”
9 Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere, et quiesceremus: quam ob causam magis confortavi manus meas.
他们都要使我们惧怕,意思说,他们的手必软弱,以致工作不能成就。 神啊,求你坚固我的手。
10 Et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas ædis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.
我到了米希大别的孙子、第来雅的儿子示玛雅家里;那时,他闭门不出。他说:“我们不如在 神的殿里会面,将殿门关锁;因为他们要来杀你,就是夜里来杀你。”
11 Et dixi: Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? non ingrediar.
我说:“像我这样的人岂要逃跑呢?像我这样的人岂能进入殿里保全生命呢?我不进去!”
12 Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum.
我看明 神没有差遣他,是他自己说这话攻击我,是多比雅和参巴拉贿买了他。
13 Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi.
贿买他的缘故,是要叫我惧怕,依从他犯罪,他们好传扬恶言毁谤我。
14 Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia: sed et Noadiæ prophetæ, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.
我的 神啊,多比雅、参巴拉、女先知挪亚底,和其余的先知要叫我惧怕,求你记念他们所行的这些事。
15 Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.
以禄月二十五日,城墙修完了,共修了五十二天。
16 Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
我们一切仇敌、四围的外邦人听见了便惧怕,愁眉不展;因为见这工作完成是出乎我们的 神。
17 Sed et in diebus illis multæ optimatum Judæorum epistolæ mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos.
在那些日子,犹大的贵胄屡次寄信与多比雅,多比雅也来信与他们。
18 Multi enim erant in Judæa habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniæ filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ:
在犹大有许多人与多比雅结盟;因他是亚拉的儿子,示迦尼的女婿,并且他的儿子约哈难娶了比利迦儿子米书兰的女儿为妻。
19 sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei: et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.
他们常在我面前说多比雅的善行,也将我的话传与他。多比雅又常寄信来,要叫我惧怕。