< Mattheum 3 >
1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,
2 et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus.
4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.
5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem;
6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.
9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
12 Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
13 Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
14 Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
15 Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
17 Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.