< Job 7 >

1 Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus.
Militia est vita hominis super terram: et sicut dies mercenarii, dies eius.
2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,
Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui:
3 sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
Sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
5 Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris, cutis mea aruit, et contracta est.
6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.
Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.
7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
8 Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam.
Nec aspiciet me visus hominis: oculi tui in me, et non subsistam.
9 Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. (Sheol h7585)
Sicut consumitur nubes, et pertransit: sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. (Sheol h7585)
10 Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.
Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius.
11 Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei; confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
Quapropter et ego non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus mei: confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?
Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?
13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo:
Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo:
14 terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
Terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
16 Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
Desperavi, nequaquam ultra iam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
17 Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?
Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?
18 Visitas eum diluculo, et subito probas illum.
Visitas eum diluculo, et subito probas illum:
19 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?
Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?
20 Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
Peccavi, quid faciam tibi o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
21 Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce, nunc in pulvere dormiam: et si mane me quæsieris, non subsistam.

< Job 7 >