< Job 6 >
1 Respondens autem Job, dixit:
Respondens autem Iob, dixit:
2 Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera!
Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui: et calamitas, quam patior, in statera.
3 Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena:
Quasi arena maris haec gravior appareret: unde et verba mea dolore sunt plena:
4 quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me.
Quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.
5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit?
Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit?
6 aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?
Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare, quod gustatum affert mortem?
7 Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc prae angustia, cibi mei sunt.
8 Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus?
Quis det ut veniat petitio mea: et quod expecto, tribuat mihi Deus?
9 et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me?
Et qui coepit, ipse me conterat: solvat manum suam, et succidat me?
10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
Et haec mihi sit consolatio ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?
Quae est enim fortitudo mea ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?
12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.
Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est.
13 Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
Ecce, non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
15 Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
Fratres mei praeterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
Tempore, quo fuerint dissipati, peribunt: et ut incaluerint, solventur de loco suo.
18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt.
Involutae sunt semitae gressuum eorum: ambulabunt in vacuum, et peribunt.
19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
20 Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
21 Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis.
Nunc venistis: et modo videntes plagam meam timetis.
22 Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?
Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?
23 vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?
Vel, Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?
24 Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me.
Docete me, et ego tacebo: et siquid forte ignoravi, instruite me.
25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?
Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?
26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
28 Verumtamen quod cœpistis explete: præbete aurem, et videte an mentiar.
Verumtamen quod coepistis explete: praebete aurem, et videte an mentiar.
29 Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate.
Respondete obsecro absque contentione: et loquentes id quod iustum est, iudicate.
30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.