< Job 3 >
1 Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,
此後約伯開口詛咒自己的生日。
3 Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo.
願我誕生的那日消逝,願報告「懷了男胎」的那夜滅亡。
4 Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
願那日成為黑暗,願天主從上面不再尋覓它,再沒有光燭照它。
5 Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
願黑暗和陰影玷污它,濃雲遮蓋它,白晝失光的晦暗驚嚇它。
6 Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
願那夜常為黑暗所制,不讓它列入年歲中,不讓它算在月分裏。
7 Sit nox illa solitaria, nec laude digna.
願那夜孤寂煢獨,毫無歡呼之聲。
8 Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
願那詛咒白日者,有術召喚海怪者,前來詛咒那夜。
9 Obtenebrentur stellæ caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ.
願晨星昏暗,期待光明而光明不至,也不見晨光熹微,
10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
因為它沒有關閉我母胎之門,遮住我眼前的愁苦。
11 Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii?
我為何一出母胎沒有立即死去﹖為何我一離母腹沒有斷氣﹖
12 Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus?
為何兩膝接住我﹖為何兩乳哺養我﹖
13 Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem
不然現今我早已臥下安睡了,早已永眠獲得安息了,
14 cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines;
與那些為自己建陵墓的國王和百官,
15 aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento;
與那些金銀滿堂的王侯同眠;
16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
或者像隱沒的流產兒,像未見光明的嬰孩;
17 Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
在那裏惡人停止作亂,在那裏勞悴者得享安寧;
18 Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.
囚徒相安無事,再不聞督工的呼叱聲,
19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
在那裏大小平等,奴隸脫離主人。
20 Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt:
為何賜不幸者以光明,賜心中憂苦者以生命﹖
21 qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum;
這些人渴望死,而死不至;尋求死亡勝於寶藏,
22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum?
見到墳墓,感覺歡樂,且喜樂達於極點!
23 viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris?
人的道路,既如此渺茫,天主為何賜給他生命,又把他包圍﹖
24 Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus:
歎習成了我的食物,不停哀嘆有如流水。
25 quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.
我所畏懼的,偏偏臨於我身;我所害怕的,卻迎面而來。
26 Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.
我沒有安寧,也沒有平靜,得不到休息,而只有煩惱。