< Job 16 >
1 Respondens autem Job, dixit:
ヨブ答へて曰く
2 Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis.
斯る事は我おほく聞り 汝らはみな人を慰めんとして却つて人を煩はす者なり
3 Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris?
虚しき言語あに終極あらんや 汝なにに勵まされて應答をなすや
4 Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea: consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos;
我もまた汝らの如くに言ことを得 もし汝らの身わが身と處を換なば我は言語を練て汝らを攻め 汝らにむかひて首を搖ことを得
5 roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
また口をもて汝らを強くし 唇の慰藉をもて汝らの憂愁を解ことを得るなり
6 Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.
たとひ我言を出すとも我憂愁は解ず 默するとても何ぞ我身の安くなること有んや
7 Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
彼いま已に我を疲らしむ 汝わが宗族をことごとく荒せり
8 Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
なんぢ我をして皺らしめたり 是われに向ひて見證をなすなり 又わが痩おとろへたる状貌わが面の前に現はれ立て我を攻む
9 Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
かれ怒りてわれを撕裂きかつ窘しめ 我にむかひて齒を噛鳴し我敵となり目を鋭して我を看る
10 Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis.
彼ら我にむかひて口を張り 我を賤しめてわが頬を打ち 相集まりて我を攻む
11 Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
神われを邪曲なる者に交し 惡き者の手に擲ちたまへり
12 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
我は安穩なる身なりしに彼いたく我を打惱まし 頸を執へて我をうちくだき遂に我を立て鵠となしたまひ
13 Circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
その射手われを遶り圍めり やがて情もなく我腰を射透し わが膽を地に流れ出しめたまふ
14 Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas.
彼はわれを打敗りて破壞に破壞を加へ 勇士のごとく我に奔かかりたまふ
15 Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
われ麻布をわが肌に縫つけ 我角を塵にて汚せり
16 Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
我面は泣て頳くなり 我目縁には死の蔭あり
17 Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
然れども我手には不義あること無く わが祈祷は清し
18 Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus:
地よ我血を掩ふなかれ 我號呼は休む處を得ざれ
19 ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.
視よ今にても我證となる者天にあり わが眞實を表明す者高き處にあり
20 Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus:
わが朋友は我を嘲けれども我目は神にむかひて涙を注ぐ
21 atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
願くは彼 人のために神と論辨し 人の子のためにこれが朋友と論辨せんことを
22 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.
數年すぎさらば我は還らぬ旅路に往べし