< Job 15 >
1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
2 Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
3 Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
4 Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
5 Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
6 Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi.
7 Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?
8 numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia?
9 Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?
10 Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.
11 Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.
12 Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos?
13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones?
14 Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere?
15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.
16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
17 Ostendam tibi: audi me: quod vidi, narrabo tibi.
18 Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos:
19 quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
20 Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
21 Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
23 Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
24 Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium.
25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
26 Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
27 Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.
28 Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.
29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.
30 Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
31 Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
32 Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent.
33 Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum.
34 Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
35 Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.