< Osee Propheta 11 >

1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum; et ex Ægypto vocavi filium meum.
當以色列尚在童年時,我就愛了他;從在埃及時,我就召他為我的兒子。
2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
可是我越呼喚他們,他們越遠離我,去給巴耳獻祭,向偶像進香。
3 Et ego quasi nutritius Ephraim: portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.
是我教了厄弗辣因邁步,雙臂抱了他們,但他們卻不理會是我照顧了他們。
4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.
是我用仁慈的繩索,用愛情的帶子牽著他們,對他們有如高舉嬰兒到自己面頰的慈親,俯身喂養他們。
5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.
他們卻要返回埃及埃及,要亞述作他們的君王,因為他們拒絕歸依我。
6 Cœpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.
刀劍必要在他們的城中橫行,殺絕他們的子女,在他們的堡壘中吞噬他們。
7 Et populus meus pendebit ad reditum meum; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
我的百姓因著自己的叛逆使我厭煩了;為此上主給他們指定了應負的重軛,因為衪已不再憐惜他們。
8 Quomodo dabo te, Ephraim? protegam te, Israël? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.
厄弗辣因! 我怎能捨棄你﹖以色列! 我怎能拋掉你。我怎能仗你如同阿德瑪,待你如同責波殷﹖我的心已轉變,我的五內已感動;
9 Non faciam furorem iræ meæ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
我不再按卜憤怒行事,不再毀滅厄弗辣因,因為我是天主而不是人,是在你們中間的聖言,而不是伏於城門的仇敵。
10 Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
的確,他們必要追隨上主,衪要像獅子吼叫;衪一吼叫,衪的子女便要從西方急速歸來,猶如飛鳥由埃及急速飛來,
11 Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
猶如鴿子從亞述飛來;我要使他們安居在他們家中──上主的斷語。
12 Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.
厄弗辣因用,以色列家以詭詐欺騙了我;猶大對天主也是不忠實的證人,他只知忠於迷惑他的人。

< Osee Propheta 11 >