< Genesis 21 >
1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est.
visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.
concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
4 et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,
et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
5 cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac.
cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
6 Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
7 Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni?
rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
8 Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
9 Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.
eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
dure accepit hoc Abraham pro filio suo
12 Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
13 Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.
cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
17 Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.
surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
19 Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
20 Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.
habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis.
eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
23 Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena.
iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
24 Dixitque Abraham: Ego jurabo.
dixitque Abraham ego iurabo
25 Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus.
et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
26 Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.
respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus.
tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
29 Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum?
cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
30 At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit.
idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
32 Et inierunt fœdus pro puteo juramenti.
et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.
surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
34 Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.
et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis