< Hiezechielis Prophetæ 2 >

1 Hæc visio similitudinis gloriæ Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.
他向我說:「人子,站起來! 我要同你講話。」
2 Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos: et audivi loquentem ad me,
他向我講話時,有一種神力進入我內,使我站起來,也聽見他同我講話。
3 et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israël, ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me: ipsi et patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc:
他向我說:「人子,我派遣你到以色列子民,到反抗我的那個叛逆的人民那裏去,他們和他們的祖先,直到今天還違背我。
4 et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus:
那些子民雖厚顏無恥,心腸頑硬,我仍派遣你到他們那裏,向他們說:吾主上主這樣說:
5 si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est: et scient quia propheta fuerit in medio eorum.
他們或是聽,或是不聽──他們原是叛逆的家族──終究要承認在他們中有一位先知。
6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
人子,你不必怕他們,也不要怕他們說什麼,也不要怕他們反抗你,輕慢你,好像叫你坐在毒蠍之上;不要怕他們說什麼,在他們面前,也不要膽怯,因為他們是叛逆的家族。
7 Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt.
無論他們聽,或是不聽,你應向他們宣講我的話,他們原是叛逆的家族。」「
8 Tu autem, fili hominis, audi quæcumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est: aperi os tuum, et comede quæcumque ego do tibi.
人子,你要聽我向你講的話,你不要叛逆,像叛逆的家族。你要張口,把我給你的吞下。」
9 Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber:
我觀望時,看,有一隻手向我伸來,手上有一卷書。
10 et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptæ erant in eo lamentationes, et carmen, et væ.
他把那卷書在我面前展開,內外都寫著字,寫的是:「哀傷、悲歎和災禍。」

< Hiezechielis Prophetæ 2 >