1Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos: Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.
This chapter is missing in the source text.
2Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.
3Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
4Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens:
5Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs,
6hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
7pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,
8et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
9lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
10Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit:
11tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases:
12arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur:
13mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus:
14candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium:
15altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi:
16altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim ejus:
17cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
18paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis:
19vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
20Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,
21obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
22viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
23Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,
24argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
25Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
26et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
27Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
28aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
29Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.
30Dixitque Moyses ad filios Israël: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,
31implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
32ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,
33sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,
34dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan:
35ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.