< Exodus 31 >
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,
3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,
5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris:
11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.
12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
15 Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.