< Ii Regum 14 >
1 In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda.
In anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda.
2 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset: viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset: viginti autem et novem annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ioadan de Ierusalem.
3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia quæ fecit Joas pater suus, fecit:
Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia, quæ fecit Ioas pater suus, fecit:
4 nisi hoc tantum, quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis.
nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis.
5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum:
Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum:
6 filios autem eorum qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut præcepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur.
filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut præcepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur.
7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in præsentem diem.
Ipse percussit Edom in Valle Salinarum decem millia, et apprehendit Petram in prælio, vocavitque nomen eius Iectehel usque in præsentem diem.
8 Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israël, dicens: Veni, et videamus nos.
Tunc misit Amasias nuncios ad Ioas filium Ioachaz, filii Iehu regis Israel, dicens: Veni, et videamus nos.
9 Remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.
Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iuda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum, quæ est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus, quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.
10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum?
Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Iudas tecum?
11 Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas rex Israël, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Judæ.
Et non acquievit Amasias: Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se, ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudæ.
12 Percussusque est Juda coram Israël, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.
Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.
13 Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ochoziæ, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem: et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.
Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ochoziæ cepit Ioas rex Israel in Bethsames, et adduxit eum in Ierusalem: et interrupit murum Ierusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.
14 Tulitque omne aurum et argentum, et universa vasa quæ inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.
Tulitque omne aurum, et argentum, et universa vasa, quæ inventa sunt in domo Domini, et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.
15 Reliqua autem verborum Joas quæ fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
Reliqua autem verborum Ioas quæ fecit, et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
16 Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israël, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo.
Dormivitque Ioas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel: et regnavit Ieroboam filius eius pro eo.
17 Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël, quindecim annis.
Vixit autem Amasias, filius Ioas, rex Iuda, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israel quindecim annis.
18 Reliqua autem sermonum Amasiæ, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?
Reliqua autem sermonum Amasiæ, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda?
19 Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem: at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi:
Factaque est contra eum coniuratio in Ierusalem: at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi.
20 et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David.
Et asportaverunt in equis, sepultusque est in Ierusalem cum patribus suis in Civitate David.
21 Tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia.
Tulit autem universus populus Iudæ Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia.
22 Ipse ædificavit Ælath, et restituit eam Judæ, postquam dormivit rex cum patribus suis.
Ipse ædificavit Ælath, et restituit eam Iudæ, postquam dormivit rex cum patribus suis.
23 Anno quintodecimo Amasiæ filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israël in Samaria, quadraginta et uno anno.
Anno quintodecimo Amasiæ filii Ioas regis Iuda, regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria, quadraginta et uno anno:
24 Et fecit quod malum est coram Domino: non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
et fecit quod malum est coram Domino. Non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
25 Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher.
Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath, usque ad Mare Solitudinis, iuxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher.
26 Vidit enim Dominus afflictionem Israël amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israëli.
Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere, et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israeli.
27 Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israël de sub cælo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas.
Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israel de sub cælo, sed salvavit eos in manu Ieroboam filii Ioas.
28 Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus qua præliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israël, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
Reliqua autem sermonum Ieroboam, et universa quæ fecit, et fortitudo eius, qua præliatus est, et quomodo restituit Damascum, et Emath Iudæ in Israel, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
29 Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israël, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.
Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius eius pro eo.