< I Regum 4 >

1 Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël:
Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel:
2 et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis:
et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis:
3 Elihoreph et Ahia filii Sisa scribæ: Josaphat filius Ahilud a commentariis:
Elihoreph, et Ahia filii Sisa scribae: Iosaphat filius Ahilud a commentariis:
4 Banaias filius Jojadæ super exercitum: Sadoc autem et Abiathar sacerdotes:
Banaias filius Ioiadae super exercitum: Sadoc autem, et Abiathar sacerdotes.
5 Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis:
Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis:
6 et Ahisar præpositus domus: et Adoniram filius Abda super tributa.
et Ahisar praepositus domus: et Adoniram filius Abda super tributa.
7 Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël, qui præbebant annonam regi et domui ejus: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.
Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.
8 Et hæc nomina eorum: Benhur in monte Ephraim.
Et haec nomina eorum: Benhur, in monte Ephraim.
9 Bendecar in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan.
Bendecar, in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan.
10 Benhesed in Aruboth: ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.
Bethhesed in Aruboth: ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.
11 Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor: Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.
Benabinadab, cuius omnis Nephath Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.
12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quæ est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan.
Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthana subter Iezrael, a Bethsan usque Abelmehula e regione Iecmaan.
13 Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothjair filii Manasse in Galaad: ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas.
Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothiair filii Manasse in Galaad, ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas.
14 Ahinadab filius Addo præerat in Manaim.
Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim.
15 Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio.
Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio.
16 Baana filius Husi in Aser, et in Baloth.
Baana filius Husi, in Aser, et in Baloth.
17 Josaphat filius Pharue in Issachar.
Iosaphat filius Pharue, in Issachar.
18 Semei filius Ela in Benjamin.
Semei filius Ela, in Beniamin.
19 Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhæi et Og regis Basan, super omnia quæ erant in illa terra.
Gaber filius Uri, in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhaei et Og regis Basan, super omnia quae erant in illa terra.
20 Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque lætantes.
Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque laetantes.
21 Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus.
Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna secum a flumine terrae Philisthiim usque ad terminum Aegypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae eius.
22 Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ,
Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae, et sexaginta cori farinae,
23 decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.
decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.
24 Ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
Ipse enim obtinebat omnem regionem, quae erat trans flumen, quasi a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
25 Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis.
Habitabatque Iuda, et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.
26 Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium.
Et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currulium, et duodecim millia equestrium.
27 Nutriebantque eos supradicti regis præfecti: sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo.
Nutriebantque eos supradicti regis praefecti: sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo.
28 Hordeum quoque, et paleas equorum et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi.
Hordeum quoque, et paleas equorum, et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex, iuxta constitutum sibi.
29 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris.
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in littore maris.
30 Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum,
Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum,
31 et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahitae, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina ejus quinque et mille.
Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina eius quinque millia.
33 Et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
Et disputavit super lignis a cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete: et disseruit de iumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
34 Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus.
Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam eius.

< I Regum 4 >