< I Paralipomenon 4 >
1 Filii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal
2 Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad: hæ cognationes Sarathi.
Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi
3 Ista quoque stirps Etam: Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni
4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem
5 Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara.
Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara
6 Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari: isti sunt filii Naara.
peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti sunt filii Naara
7 Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan.
porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan
8 Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum
9 Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.
fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore
10 Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.
invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est
11 Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.
Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon
12 Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha.
porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha
13 Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.
filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath
14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant.
et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant
15 Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez.
filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez
16 Filii quoque Jaleleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asraël.
filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel
17 Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.
et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo
18 Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë: hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered.
uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered
19 Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.
et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi
20 Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth.
filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth
21 Filii Sela, filii Juda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti.
filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti
22 Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem: hæc autem verba vetera.
et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera
23 Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus: commoratique sunt ibi.
hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi
24 Filii Simeon: Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul.
filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul
25 Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus.
Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius
26 Filii Masma: Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus.
filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius
27 Filii Semei sedecim, et filiæ sex: fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda.
filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda
28 Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,
habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual
29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad,
et in Ballaa et in Asom et in Tholad
30 et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,
et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg
31 et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim: hæ civitates eorum usque ad regem David.
et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David
32 Villæ quoque eorum: Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.
villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque
33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal: hæc est habitatio eorum, et sedium distributio.
et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio
34 Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiæ,
Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae
35 et Joël, et Jehu filius Josabiæ filii Saraiæ filii Asiel,
et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel
36 et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,
et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia
37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.
Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia
38 Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer
39 Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis.
et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis
40 Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.
inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham
41 Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt
42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi:
de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi
43 et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc