< I Paralipomenon 16 >

1 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo.
2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.
Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem tortam panis, et partem assae carnis bubalae, et frixam oleo similam.
4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël:
Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum eius, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israel:
5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret:
Asaph principem, et secundum eius Zachariam: Porro Iahiel, et Semiramoth, et Iehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Iehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret;
6 Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.
Banaiam vero, et Iaziel sacerdotes, canere tuba iugiter coram arca foederis Domini.
7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus:
In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres eius.
8 Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus.
Confitemini Domino, et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius.
9 Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.
Cantate ei, et psallite ei: et narrate omnia mirabilia eius.
10 Laudate nomen sanctum ejus: lætetur cor quærentium Dominum.
Laudate nomen sanctum eius: laetetur cor quaerentium Dominum.
11 Quærite Dominum, et virtutem ejus: quærite faciem ejus semper.
Quaerite Dominum, et virtutem eius: quaerite faciem eius semper.
12 Recordamini mirabilium ejus quæ fecit; signorum illius, et judiciorum oris ejus,
Recordamini mirabilium eius quae fecit: signorum illius, et iudiciorum oris eius.
13 semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus.
Semen Israel servi eius: filii Iacob electi eius.
14 Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus.
Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
15 Recordamini in sempiternum pacti ejus: sermonis quem præcepit in mille generationes,
Recordamini in sempiternum pacti eius: sermonis, quem praecepit in mille generationes.
16 quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac.
Quem pepigit cum Abraham: et iuramenti illius cum Isaac.
17 Et constituit illud Jacob in præceptum, et Israël in pactum sempiternum,
Et constituit illud Iacob in praeceptum: et Israel in pactum sempiternum,
18 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ:
Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestrae.
19 cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.
Cum essent pauci numero, parvi et coloni eius.
20 Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
21 Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
22 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
23 Cantate Domino omnis terra; annuntiate ex die in diem salutare ejus:
Cantate Domino omnis terra, annunciate ex die in diem salutare eius.
24 narrate in gentibus gloriam ejus; in cunctis populis mirabilia ejus.
Narrate in gentibus gloriam eius: in cunctis populis mirabilia eius.
25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.
Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos.
26 Omnes enim dii populorum idola: Dominus autem cælos fecit.
Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem caelos fecit.
27 Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus.
Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco eius.
28 Afferte Domino, familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
Afferte Domino familiae populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
29 Date Domino gloriam; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto.
Date Domino gloriam, nomini eius, levate sacrificium, et venite in conspectu eius: et adorate Dominum in decore sancto.
30 Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
Commoveatur a facie eius omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
31 Lætentur cæli, et exultet terra, et dicant in nationibus: Dominus regnavit.
Laetentur caeli, et exultet terra: et dicant in nationibus, Dominus regnavit.
32 Tonet mare et plenitudo ejus; exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
Tonet mare, et plenitudo eius: exultent agri, et omnia quae in eis sunt.
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram.
Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit iudicare terram.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia ejus.
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum misericordia eius.
35 Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
Et dicite: Salva nos Deus salvator noster; et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
36 Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.
Benedictus Dominus Deus Israel ab aeterno usque in aeternum: et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Deo.
37 Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.
Reliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph, et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies, et vices suas.
38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores;
Porro Obededom, et fratres eius sexaginta octo; et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit ianitores.
39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
Sadoc autem sacerdotem, et fratres eius sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.
ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vesperi, iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli.
41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.
Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino: Quoniam in aeternum misericordia eius.
42 Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.
Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa ad canendum Domino; filios autem Idithun fecit esse portarios.
43 Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suæ.
Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suae.

< I Paralipomenon 16 >