< Zaccharias Propheta 4 >
1 Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et suscitavit me, quasi virum, qui suscitatur de somno suo.
et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo
2 Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas eius super caput ipsius, et septem lucernæ eius super illud: et septem infusoria lucernis, quæ erant super caput eius.
et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius
3 Et duæ olivæ super illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris eius.
et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a sinistris eius
4 Et respondi, et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt hæc, domine mi?
et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt haec domine mi
5 Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi.
et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine mi
6 Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum
7 Quis tu mons magne coram Zorobabel? in planum: et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ eius.
quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eius
8 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
et factum est verbum Domini ad me dicens
9 Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus eius perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos
10 Quis enim despexit dies parvos? et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.
quis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra
11 Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olivæ istæ ad dexteram candelabri, et ad sinistram eius?
et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eius
12 Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duæ spicæ olivarum, quæ sunt iuxta duo rostra aurea, in quibus sunt suffusoria ex auro?
et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro
13 Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi.
et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine
14 Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ.
et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universae terrae