< Titum 3 >
1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:
2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
4 Cum autem benignitas, et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei:
5 non ex operibus iustitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti,
6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum:
7 ut iustificati gratia ipsius, heredes simus secundum spem vitæ æternæ. (aiōnios )
8 Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
9 Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita. sunt enim inutiles, et vanæ.
10 Hæreticum hominem post unam, et secundam correptionem devita:
11 sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus.
12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.
13 Zenam legisperitum, et Apollo solicite præmitte, ut nihil illis desit.
14 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.
15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos, qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.