< Romanos 3 >
1 Quid ergo amplius Iudæo est? aut quæ utilitas circumcisionis?
2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
3 quid enim si quidam illorum non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.
4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut iustificeris in sermonibus tuis: et vincas cum iudicaris.
5 Si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?
6 (secundum hominem dico.) Absit. alioquin quomodo iudicabit Deus hunc mundum?
7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?
8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio iusta est.
9 Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Iudæos, et Græcos omnes sub peccato esse,
10 sicut scriptum est: Quia non est iustus quisquam:
11 non est intelligens, non est requirens Deum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: Venenum aspidum sub labiis eorum:
14 Quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
15 Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:
16 Contritio, et infelicitas in viis eorum:
17 et viam pacis non cognoverunt:
18 Non est timor Dei ante oculos eorum.
19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:
20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est: testificata a lege et Prophetis.
22 Iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes, et super omnes, qui credunt in eum: non enim est distinctio:
23 Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
24 Iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quæ est in Christo Iesu,
25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem iustitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum
26 in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiæ eius in hoc tempore: ut sit ipse iustus, et iustificans eum, qui est ex fide Iesu Christi.
27 Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.
28 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
29 An Iudæorum Deus tantum? Nonne et Gentium? Immo et Gentium.
30 Quoniam quidem unus est Deus, qui iustificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.
31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.