< Romanos 12 >
1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. (aiōn )
3 Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent:
5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,
7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
9 Dilectio sine simulatione: Odientes malum, adhærentes bono:
10 charitate fraternitatis invicem diligentes: Honore invicem prævenientes:
11 Solicitudine non pigri: Spiritu ferventes: Domino servientes:
12 Spe gaudentes: In tribulatione patientes: Orationi instantes:
13 Necessitatibus sanctorum communicantes: Hospitalitatem sectantes.
14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.
15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:
16 Idipsum invicem sentientes: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:
17 Nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:
19 Non vosmetipsos defendentes charissimi, sed date locum iræ. scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.
20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.