< Psalmorum 96 >
1 Canticum ipsi David, Quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra.
2 Cantate Domino, et benedicite nomini eius: annunciate de die in diem salutare eius.
3 Annunciate inter Gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.
4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
5 Quoniam omnes dii Gentium dæmonia: Dominus autem cælos fecit.
6 Confessio, et pulchritudo in conspectu eius: sanctimonia, et magnificentia in sanctificatione eius.
7 Afferte Domino patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem:
8 afferte Domino gloriam nomini eius. Tollite hostias, et introite in atria eius:
9 adorate Dominum in atrio sancto eius. Commoveatur a facie eius universa terra:
10 dicite in Gentibus quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ qui non commovebitur: iudicabit populos in æquitate.
11 Lætentur cæli, et exultet terra, commoveatur mare, et plenitudo eius:
12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini, quia venit: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.