< Psalmorum 8 >

1 In finem pro torcularibus, Psalmus David. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua, super cælos.
in finem pro torcularibus psalmus David Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
2 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
3 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quæ tu fundasti.
quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti
4 Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
5 Minuisti eum paulominus ab angelis, gloria et honore coronasti eum:
minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
6 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
et constituisti eum super opera manuum tuarum
7 Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas: insuper et pecora campi.
omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi
8 Volucres cæli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
9 Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra

< Psalmorum 8 >