< Psalmorum 66 >
1 In finem, Canticum Psalmi resurrectionis. Iubilate Deo omnis terra,
2 psalmum dicite nomini eius: date gloriam laudi eius.
3 Dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.
4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo.
5 Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.
6 Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso.
7 Qui dominatur in virtute sua in æternum, oculi eius super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
8 Benedicite Gentes Deum nostrum: et auditam facite vocem laudis eius,
9 Qui posuit animam meam ad vitam: et non dedit in commotionem pedes meos.
10 Quoniam probasti nos Deus: igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
11 Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro:
12 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam: et eduxisti nos in refrigerium.
13 Introibo in domum tuam in holocaustis: reddam tibi vota mea,
14 quæ distinxerunt labia mea. Et locutum est os meum, in tribulatione mea.
15 Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum: offeram tibi boves cum hircis.
16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.
17 Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
19 Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ.
20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.