< Psalmorum 63 >
1 Psalmus David, Cum esset in deserto Idumææ. Deus Deus meus ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea.
2 In terra deserta, et invia, et inaquosa: sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.
3 Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te.
4 Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas.
5 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exultationis laudabit os meum.
6 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te:
7 quia fuisti adiutor meus. Et in velamento alarum tuarum exultabo,
8 adhæsit anima mea post te: me suscepit dextera tua.
9 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam, introibunt in inferiora terræ:
10 tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.
11 Rex vero lætabitur in Deo, laudabuntur omnes qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.